- CISTERNA
- CISTERNAGraece Δεξαμενη: receptaculum, scil. aquarum, quam ab Γ῾δρείῳ distinguit his verbis Strabo, l. 17. Νυνὶ δὲ καὶ ὑδρεῖα κατεοκδάκασιν ὀρύξαντες πολὺ βάθος, καὶ εν τῶ οὐρανίων καιπερ ὄντων πανίων ὁμοῦ δεξαμενὰς πεποίηνται). Nunc, autem et hydrea seu aquavia fecerunt, profunde fodientes et pro aquis caelestibus, quamvis raris, cisternas. De illis sic Plin. l. 36. c. 23. Et Cisternas harenae purae et alperae quinque partibus, calcis quam vehementissimae duabus construi convenit, fragmenis silicis non excedentibus libras. Ita ferratis vectibus calcari solum, parietesque, similiter. Utilius geminas esse, ut in prior vitia considant aquae, atque per colum in proximam transeat maxime pura aqua. Earum tectorium κρύον dictum esse Graecis recentioribus, discimus ex Salmasio, ad Solin. p. 1099. Favissas vocat locum, in quo aqua erat inclusa circa Templa, apud Paulum Festus: quae proprie Cisterna. Sed et infra terram Cisternae: Ideo et subterraneum locum, ut erant thesauri Templorum et favissae, forte quod ad illud instar structae essent, Cisternam appellârunt. Paulus Cisterna dicta, quod cis inest infra terram. Glossae, cisterna, λάκκος: Graecis proprie fovea vel puteus ad concipiendam aquam et retinendam in terra cavatus ac munitus. Unde, quas Varro Cisternas vocat, cellas nempe et favissas in Capitolio, ubi reponi erant solita ea quae in Templo vetustate erant facta inutilia, apud Paulum Cisternis similes dicuntur. Vide infra in voce Favissa, et plura hanc in rem apud Salmas. d. l. p. 1210.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.